Age iam, precor, mearum Comes irremota rerum Trepidam brevemque vitam Domino Deo dicamus. Celeri vides rotatu Rapidos dies meare, Fragilisque membra mundi Minui, perire, labi. Fugit omne quod tenemus, Neque fluxa habent recursum, Cupidasque vana mentes Specie trahunt inani. Ubi nunc imago rerum est, Ubi sunt opes potentum, Quibus occupare captas Animas fuit voluptas? |